- TESTON
- TESTONnummigenus, quod 18. denarios valebat olim apud Anglos; aereum autem et argentô delibatum sub Henrico VIII. ad 12. Eduardi VI. postmodum principatu ad 9. denarios contractum est. Tandem, quale hodiequeve permanet, ad sex pervenit, sed hoc optimi argenti. In Francia idem nummo nomen, qui sub Francisco I. 10. sol. aliquot denar. valens habebat utplurimum expressam imaginem Regis, aut provinciae, urbisque in qua cusus, ab una parte; ab altera eius insignia: sub Henrico vero II. imaginem Regis, cum lemmate: HENRICUS II. DEI GRATIA FRANCORUM REX, in uno; in altero latere. 3. lilia in scuto coronato, cum verbis, CHRISTUS. VINCIT. REGNAT. IMPERAT. Ascendit postea ad 14. sol. sub Carolo IX. et in postica parte ad latus 3. illorum duplex praeferebat C. cum Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM, uni geminum H. sub Henrico III. cetera prioribus similis. Sub Henrico IV. dein inprimis frequens, et Ludov. XIII. 19. sol. cum dimidio valuit, donec in usu esse desiit A. C. 1641. Richelietus Diction. Vide quoque Car. du Fresne Syntagm. de Monetis Francicis argent. quod Glossar. suo inseruit voce Moneta, ut et supra in voce Capito, German. Kopffstuk, namque et alibi locorum eiusmodi monetam; adhiberi consuevisse, notum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.